- PESSULUS
- PESSULUSGraece πάσσαλος, quam vocem ἀπὸ τῶ πεσσῶι nonnulli infeliciter deducunt: nihil enim πεσσοὶ muliebres commune habent cum pessulo, voce eâ Graecâ a similitudine πεσσῶν fictâ. Sunt autem πεσσοὶ saxeae pilae partim rotundae, partim quadratae, sed ut plurimum rotundae: a qua forma, medicamenta oblonga et rotunda anui imittenda dicta sunt; quae ratio quoque appellationis τῶ κολουρίων Medicinalium etc. Aliter μάγγανον, βάλανος, ὀχεὺς σιδηροῦς: quae duo tamen posteriora, si accuratius perpendantur, non idem plane significant. Βάλανος namque ferrum fuit glandis facie et cavum, quod in foramen serae, h. e. lignei vectis, immittebatur, et sic seram committebat ianuae, ut, nisi extractô eô, removeri ac repelli non posset sera, nec ianua aperiri. Ita autem in serae foramen incidebat βάλανος, ut totus lateret, nec erui inde posset vel extrahi, nisi immissô aliô ferrô oblongô, quod in cavitatem βαλάνου ita inibat, ut cum evelleret et surfum traheret, βαλανάγρα hinc vocitatum. Sicque locum non habuit, nisi in his foribus, quae serâ vel vecte ligneô transversô firmabantur: quod fiebat inprimis domus ianuis, quae in publicum aperiebantur et Urbium portis. At ὀχεὺς, ferreus obex, in foribus thalamorum et oecorum locum habuit; quibus duo ferme singulis additi, ut hodieque moris est in superiore parte unus, in inferiore alter. Unde apud Plautum in Aulular. Actu 1. sc. 2. v. 26. Ostium intus ambobus occlude pessulis; quod de sera vel vecte sive repagulo ligneo accipi non potest. Nec enim duabus seris vel μοχλοῖς ianuae muniebantur, licet apud Polybium legatur l. 15. de foribus quibusdam duplici claustrô obseratis: Συνέβαινε δε τὰς θύρας εἶναι δικτυωτὰς διαφανεῖς, ἀποκλειομένας δὲ διττοῖς μοχλοῖς. Sed hoc minime sollenne ac perpetuum, ideoque notatum Polybio. Neque eôdem modô, quô vectes lignei, pessuli tales, removebantur. Βαλανάγρα enim seu clavis, quâ balani aperiebantur, in βάλανον immissa sursum trahendo eam eximebat, ut dictum, quod ἀνασπᾷν vocat Aeneas: at clavis, ad interiora domus membra aperienda pertinens, apud Homer. Od. 21. v. 47. 537. ἀνακόπτει ὀχῆας, h. e. sursum quatit ac repellit, quod ἀνακρούειν Aratus vocat. Illa unicô tantum dentepraedita, haec cum tribus erat, vide supra ubi de Laconica clave. Cuiusmodi claves quidem non vertebantur ad reducenda et adducenda, quae intus erant, ferrea verucla et repagula, ut hodie sit; Sed aperiebant succutiendo ac deiciendo, quod in interiore parte forem cum poste detinebat vinctam, ferreô pessulô. Cuiusmodi etiamnum visuntur quamplurimae et similiter aperiunt Chartusianae; nempe claustro immissae succutiunt repagulum, donec ex uncino, cui iniectum est, exeat, etc. Vide supra in voce Obices ferrei: item ubi de Oppessulandi ritu, alibi passim et hanc in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 924. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.